Salve Regina



Salve Regina

Salve Regina

Salve, Regina,
mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Evae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria
– Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
* Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

[restrict userlevel=’subscriber’]Salve regina - gregoriano
[/restrict]

Sem áudio disponível.


Autor: Gregoriano
Sugerido para: Celebrações marianas

Sem áudio disponível