Ó Sanctissima



Ó Sanctissima

Melodia siciliana

1. O sanctíssima, o piissima, dulcis Virgo Maria!
Mater amata, intemerata, ora, ora pro nobis.

2. Tu solatium et refugium, Virgo Mater Maria!
Quidquid optamus per te speramus: ora, ora pro nobis.

3. Tua gaudia et suspiria juvent nos, o Maria!
In te speramus, ad te clamamus: ora, ora pro nobis.