Credo III



Credo III

Gregoriano

Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum lesum Christum,
Filium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
descéndit de caelis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
passus et sepúltus est,
et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,
et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris.
Et iterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos
et mórtuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur
et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam
Ecclésiam.
Confíteor unum baptisma in remissiónem
peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri saéculi. Amen.

Sem áudio disponível